Upon entering the church, the following Responsory is sung 
    (the chanters and clergy or choir)
Subvenite
Subvenite Sancti Dei
Occurrite Angeli Domini
Suscipientes animam ejus
Offerentes  eam
In conspectu Altissimi.
Suscipiat te Christus
Qui vocavit te et in sinum
Abrahae Angeli deducant te. 
Suscipientes animan ejus
Offerentes  eam
In conspectu Altissimi.
Requiem aeternam
Dona ei Domine
et lux perpetua luceat ei.
When the priest reaches the bier after Holy Mass Libera Me is Sung and the Final Absolutions are Given
Libera Me
Libera me Domine de morte aeterna in
die illa tremenda Quando coeli movendi
sunt et terra: Dum veneris judicare
saeculum per ignem
Tremens factus sum ego et timeo dum discusstio venerit atque ventura ira
Dies illa dies irae calamitatis et miseriae
dies magna et amara valde
Requiem aeternam dona eis Domine
et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison.. Christe eleison. Kyrie eleison
Requiem Funeral Mass
The Procession    
Introit and Kyrie
Dominus Vobiscum
Dies irae dies illa
Solvet saeclum in favilla
Teste David cum sibylla.

Quantus tremor est futurus
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura
Cum resurget creatura 
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit.
Quid quid latet apparebit 
Nil inultum remanebit

Quid sum misertunc dicturs?
Quem patronum rogaturus?
Cum vix justus sit securus.

Rex tremendae majestatis
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me fons pietatis



Gospel is Chanted
Hoc Est  Enim Corpus Meum
As the bells Toll 9 times Pray for your deceased
Relatives and Friends and the Poor Souls
Eternal Rest Grant unto Them O Lord
And let Perpetual Light Shine upon Them

Requiem aeternam dona eis Domine
Et lux perpetua luceat eis
Te decet hymnus Deus in Sion
Et tibi reddetur votum in Jerusalem
Ex audi orationem meam
Ad te omnis caro veniet
Requiem aeternam dona eis Domine
Et lux perpetua luceat eis

Kyrie Eleison  
Kyrie Eleison
Kyrie Eleison

Christe Eleison
Christe Eleison
Christe Eleison

Kyrie Eleison
Kyrie Eleison
Kyrie Eleison
Dies Irae
Recordare Jesu pie
Quod sum causa tuae viae
Ne me perdas illa die.
Quaerens e sedisti lassus
Redemisti crucem passus
Tantus labor non sit cassus
Juste judex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis

Ingemisco tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce Deus
Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae
Sed tu bonus fac benigne 
Ne perenni cremer igne
Inter oves locum praesta
Et ab haedis me sequestra
Statuens in parte dextra

Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis
Cor contritum quasicinis 
Gere curam mei finis

Lacrimosa dies illa 
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus
Huic ergo parce Deus.
Pie Jesu Domine
dona eis requiem...Amen.
Requiem  Gradual
Requiem aeternam dona eis Domine
et lux perpetua luceat eis
In memoria aeterna erit justus
ab auditione mala non timebit.
TRACT
Absolve Domine animas omnium fidelium defunctorum ab omno vinculo delictorum
et gratia tua illis succurente mereantur
evadere judicium ultionis
Et lucis aeterne beatitudine perfrui
Requiem  Offertory  Gregorian  Chant
Domine Jesu Christe rex gloriae
Libera animas omnium fidelium
defunctorum poenis inferni
Et de profundi lacu 
Libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in obscurum sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam Quam olim
Abrahae promisisti et semini
ejus Hostias et preces tibi
Domine laudis  offerimus
Tu suscipe pro animabus illis quarum
hodie memoriam facimus fac eas
Domine de morte transire ad vitam.
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.
Requiem Sanctus
Sanctus   Sanctus   Sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra gloria tua
Hosanna in excelsis
Benedictus qui venit in nomine Domini
Hosanna in excelsis
Requiem Agnus Dei
Agnus Dei  Qui tollis peccata mundi  Dona eis requiem
Agnus Dei  Qui tollis peccata mundi  Dona eis requiem
Agnus Dei  Qui tollis peccata mundi Dona eis requiem semiternam
Communion Verse
Lux aeterna luceat eis Domine 
cum sanctis tuis in aeternum
quia pius es..
Requiem aeternam dona eis Domine
et lux perpetua luceat eis
Cum sanctis tuis in aeternum
Quia pius es
The Procession
Out of the Church   
As the funeral procession leaves the Church the Hymn of Farewell is sung by the Choir
In Paradisum
In paradisum deducant te angeli
In tuo adventu suscipiant te martyres
Et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem 
Chorus angelorum te suscipiat et
Cum Lazaro quondam paupere
Aeternam habeas requiem
The Bells toll and the hymn Subvenite plays
This Page is in Loving Memory of Madonna Schmenk